라틴어 문장 검색

te autem hortamur omnes, currentem quidem, ut spero, ut eos, quos novisse vis, imitari etiam velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:4)
constitit autem fere inter omnes id, in quo prudentia versaretur et quod assequi vellet, aptum et accommodatum naturae esse oportere et tale, ut ipsum per se invitaret et alliceret appetitum animi, quem ὁρμη`ν Graeci vocant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 23:1)
ex eo autem, quod statuerit esse, quo primum natura moveatur, existet recti etiam ratio atque honesti, quae cum uno aliquo ex tribus illis congruere possit, ut aut id honestum sit, facere omnia [aut] voluptatis causa, etiam si eam non consequare, aut non dolendi, etiam si id assequi nequeas, aut eorum, quae secundum naturam sunt, adipiscendi, etiam si nihil consequare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 26:1)
at vero facere omnia, ut adipiscamur, quae secundum naturam sint, etiam si ea non assequamur, id esse et honestum et solum per se expetendum et solum bonum Stoici dicunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 27:6)
iubet igitur nos Pythius Apollo noscere nosmet ipsos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 60:4)
cognitio autem haec est una nostri, ut vim corporis animique norimus sequamurque eam vitam, quae rebus iis ipsis perfruatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 60:5)
Beatum, cui etiam in senectute contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi possit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 79:8)
nec vero umquam summum bonum assequi quisquam posset, si omnia illa, quae sunt extra, quamquam expetenda, summo bono continerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 91:3)
omnes autem eius partes atque omnia membra tum facillume noscuntur, cum totae quaestiones scribendo explicantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:4)
deinde quid est adsecutus, cum omnes stulti sint sine dubio miserrimi, maxime quod stulti sunt (miserius enim stultitia quid possumus dicere), deinde quod ita multa sunt incommoda in vita, ut ea sapientes commodorum conpensatione leniant, stulti nec vitare venientia possint nec ferre praesentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 23:6)
ita fit ut deus ille, quem mente noscimus atque in animi notione tamquam in vestigio volumus reponere, nusquam prorsus appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:4)
a parvis enim Iovem Iunonem Minervam Neptunum Vulcanum Apollinem reliquos deos ea facie novimus qua pictores fictoresque voluerunt, neque solum facie sed etiam ornatu aetate vestitu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 81:4)
Et tu quidem Vellei non vestro more sed dialecticorum, quae funditus gens vestra non novit, argumenti sententiam conclusisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 89:1)
nullam enim novistis nisi profectam a corpore et redeuntem ad corpus animi voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 111:5)
quae cum est aquilonia aut australis, in lunae quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii similitudo, multaque ab ea manant et fluunt quibus et animantes alantur augescantque et pubescant maturitatemque adsequantur quae oriuntur e terra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 50:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION