라틴어 문장 검색

et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장39)
et dixit his, qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장56)
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장53)
Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea, conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장14)
Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장16)
Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장42)
Secundum haec verba ita constituerunt Romani populo Iudaeorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장29)
Et accepit et fecit secundum verba eius et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitae eius;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장71)
Et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장17)
Et misit eis secundum haec verba: " Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장25)
Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장51)
Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장53)
et ad Spartiatas et ad alia loca misit epistulas secundum eadem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장2)
Et abierunt Romam et intraverunt curiam et dixerunt: "Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos renovare amicitiam et societatem secundum pristinum".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장3)
Sed et nos rescribimus vobis. Pecora vestra et possessiones vestrae nostrae sunt; et, quae nostra, vestra sunt. Mandamus itaque, ut annuntient vobis secundum haec ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION