라틴어 문장 검색

Filii autem Beniamin, cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, quia confidebant in insidiis, quas iuxta urbem posuerant.
(불가타 성경, 판관기, 20장36)
Placuit consilium eius regi et principibus, fecitque rex iuxta consilium Mamuchan.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장21)
Et factum est, cum percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Egeo traderentur, Esther quoque in domum regis in manus Egei custodis feminarum tradita est.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장8)
Et iussit convivium praeparari magnificum cunctis principibus et servis suis, convivium Esther; et dedit remissionem tributi universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장18)
necdum prodiderat Esther cognationem et populum suum iuxta mandatum eius; quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther, ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장20)
Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra.
(불가타 성경, 호세아서, 10장1)
" Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
(불가타 성경, 호세아서, 10장10)
Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei.
(불가타 성경, 호세아서, 13장6)
Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus iuxta viam insidiabor.
(불가타 성경, 호세아서, 13장7)
Populi, populi in valle Decisionis, quia iuxta est dies Domini in valle Decisionis.
(불가타 성경, 요엘서, 4장14)
et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui.
(불가타 성경, 아모스서, 2장8)
Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum.
(불가타 성경, 요나서, 3장3)
Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos.
(불가타 성경, 미카서, 7장14)
Silete a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini; quia praeparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장7)
Nunc autem non iuxta dies priores ego sum reliquiis populi huius, dicit Dominus exercituum;
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION