라틴어 문장 검색

Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad necessarios sumptus sanctis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장39)
et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장54)
et accepit argentum et aurum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam in conspectu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장24)
Et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장58)
et cura sit illi de sanctis, et ut audiatur ab omnibus; et scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione, et ut operiatur purpura et aurum portet;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장43)
Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장5)
Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장26)
Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et rettulit ei verba regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장32)
Et Ptolemaeus filius Abubi constitutus erat dux in campo Iericho et habebat argentum et aurum multum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장11)
Et quibus gratificabatur rex, multa dona accipiebat et tribuebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장35)
quaedam vero esse Hircani Thobiae, viri valde eminentis, non sicut detulerat obtrectans impius Simon; universa autem argenti talenta esse quadringenta et auri ducenta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장11)
Eodem loco, ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장24)
Talibus autem constitutis, contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi, regis concubinae, dono essent dati.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장30)
templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장16)
Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimum haberent repositum gratiae donum:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION