라틴어 문장 검색

solane beata vita, quaeso, relinquitur extra ostium limenque carceris, cum constantia gravitas fortitudo sapientia reliquaeque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec supplicium nec dolorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:3)
velut iste chorus virtutum in eculeum impositus imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura nec eas beata vita a se desertas passura videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:6)
cum autem animum ab ista pictura imaginibusque virtutum ad rem veritatemque traduxeris, hoc nudum relinquitur, possitne quis beatus esse, quam diu torqueatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 14:1)
virtutes autem noli vereri ne expostulent et querantur se a beata vita esse relictas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 14:3)
Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu inconsiderato elatae rationem omnem repellentes vitae beatae nullam partem relinquunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:6)
potest ea timens esse quisquam beatus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:1)
elatus ille levitate inanique laetitia exultans et temere gestiens nonne tanto miserior, quanto sibi videtur beatior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:7)
ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes languidis liquefaciunt voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:8)
quodsi est qui vim fortunae, qui omnia humana, quae cuique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur animi inani voluptate, quid est cur is non beatus sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:10)
et si haec virtute efficiuntur, quid est cur virtus ipsa per se non efficiat beatos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 17:1)
Atqui alterum dici non potest, quin i, qui nihil metuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia ecferantur, beati sint, itaque id tibi concedo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 17:2)
perfecturam se, qui legibus suis paruisset, ut esset contra fortunam semper armatus, ut omnia praesidia haberet in se bene beateque vivendi, ut esset semper denique beatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 19:7)
mihi enim non videbatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:6)
item beatam vitam, etiamsi ex aliqua parte clauderet, tamen ex multo maiore parte optinere nomen suum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:10)
in eo etiam putatur dicere in rotam - id est genus quoddam tormenti apud Graecos - beatam vitam non escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION