라틴어 문장 검색

Ante omnia ad imperii magnitudinem confert ut gens aliqua armorum studium profiteatur tanquam decus suum et institutum vitae primarium, et in praecipuo honore habitum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:2)
Imperii Spartani fabrica universa (non minus prudenter quidem, sed diligenter tamen) ad illum fidem et scopum composita est et constructa ut cives sui belligeratores essent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:6)
Satis sit innuisse desperandum omnino alicui nationi esse quae non ex professo arma et militiam colat iisque praecipue studeat et incumbat, sibi veluti ultro obventuram insignem aliquam imperii magnitudinem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:12)
Contra autem certissimum esse temporis oraculum nationes illas quae in armorum professione et studiis diutius permanserint (id quod Romani Turcaeque potissimum fecere) miros in imperio amplificando facere progressus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:13)
Quin et illae quae bellica gloria per unius tantummodo seculi spatium floruere inde tamen unico illo seculo iam imperii amplitudinem assecutae sunt, quam longo post tempore, etiam remissa illa armorum disciplina, retinuerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:14)
Etenim ea est insita animis hominum iustitiae apprehensio, ut bellum (quod tot sequuntur calamitates) nisi gravem ob caussam, saltem speciosam, inferre abstineant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:3)
Turcis praesto est semper et ad nutum belli caussa, propagatio scilicet legis et sectae suae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:4)
Aspiranti igitur ad imperium nationi illud in more sit, ut sensum habeat vividum et acrem iniuriae alicuius vel subditis suis limitaneis, vel mercatoribus, vel publicis ministris illatae, neque a prima provocatione diutius torpeat aut tardet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:6)
Quod vero attinet ad bella antiquis temporis propter statuum conformitatem quandam aut correspondentiam tacitam gesta, non video in quo iure illa fundata sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:9)
Ad rem praesentem sufficiat ut illud decernatur, non esse expectandam statui alicui imperii amplitudinem nisi ad quamvis occasionem iustam se armandi protinus expergiscatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:13)
Regno autem aut reipublicae iustum atque honorificum bellum loco salubris exercitationis est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 13:3)
Bellum civile profecto instar caloris febrilis est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 13:4)
Pugna ad Actium orbis imperium determinavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:7)
Multoties certe evenit ut victoriae navales finem summae belli attulerint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:9)
Sed hoc factum est cum aleae huiusmodi praeliorum totius belli fortuna commissa est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION