라틴어 문장 검색

Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod congregavit Iudas congregationem et convocationem fidelium secum et egredientium in proelium,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장13)
et pervenit ad regem nomen eius, et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장26)
Et congregatus est conventus, ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장44)
quoniam melius est nos mori in bello quam respicere mala gentis nostrae et sanctorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장59)
Et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장7)
et exierunt de castris in proelium. Et tuba cecinerunt hi, qui erant cum Iuda,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장13)
et commiserunt bellum; et contritae sunt gentes et fugerunt in campum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장14)
dixitque ad populum: " Non concupiscatis spolia, quia bellum contra nos est,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장17)
Quibus illi conspectis, timuerunt valde; aspicientes vero et Iudae exercitum in campo paratum ad proelium
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장21)
Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장34)
Et commisit cum eis proelia multa, et contriti sunt in conspectu eius, et percussit eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장7)
Et abiit Simon in Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae sunt gentes a facie eius,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장21)
Et vidit Iudas quia coepit bellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장31)
et Arabas conduxit in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in proelium ". Et abiit Iudas obviam illis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장39)
Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens: " Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in proelium ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION