라틴어 문장 검색

postquam navis ad ostium amnis Tiberini accessit, sicut erat iussus, in nave evectus ab sacerdotibus deam accepit extulitque in terram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 197:1)
ubi illuxit, Scipio e praetoria nave silentio per praeconem facto divi divaeque inquit qui maria terrasque colitis, vos precor quaesoque uti quae in meo imperio gesta sunt, geruntur, postque gerentur, ea mihi, populo plebique Romanae, sociis nominique Latino qui populi Romani quique meam sectam, imperium auspiciumque terra maria amnibusque secuntur,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 369:1)
amnis ingens fugientes accepit - neque enim cunctanter, ut quos maior metus urgeret, immiserant equos - raptique gurgite in obliquum praelati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 444:1)
rex haud procul inde et ipse vallo super ripam amnis ducto - Erigonum incolae vocant - consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 444:1)
ipse post paucis diebus graviore secutus agmine, cum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit esse praeter amnem Aoum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 50:1)
Valerius Antias intrasse saltum Villium tradit, quia recto itinere nequiverit omnibus ab rege insessis, secutum vallem, per quam mediam fertur Aous amnis, ponte raptim facto in ripam, in qua erant castra regia, transgressum acie conflixisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 59:1)
habitoque concilio delecti ad rem agendam Pausanias praetor et Alexander magister equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in colloquium adduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 110:1)
et temperatum aegre est, quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 116:2)
qui audito proelio, quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius evastatis circa Sperchias et Macran quam vocant Comen, transgressi inde in Thessaliam Cymenes et Angeias primo impetu potiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 153:1)
sita est urbs super Peneum amnem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 176:3)
cur excessit faucibus Epiri claustrisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem relictoque quem insidebat saltu penitus in regnum abiit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 260:2)
ita divisae copiae, Boisque in agrum suum tutandum profectis Insubres cum Cenomanis super amnis Mincii ripam consederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 386:1)
Romani ad Eretriam Phthiotici agri, Philippus super amnem Onchestum posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 63:1)
Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam - amnis est Corinthium et Sicyonium interfluens agrum - castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 172:1)
deinde tota prope cursu transgressa amnem acies est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 230:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION