라틴어 문장 검색

neque ut oderit eum, quem tu velis, nisi te ipsum flagrantem odio ante viderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 190:2)
sed tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt naturae et fortunae bona;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:3)
Non vidit flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia senatum, non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum filiae, non exsilium generi, non acerbissimam C. Mari fugam, non illam post reditum eius caedem omnium crudelissimam, non denique in omni genere deformatam eam civitatem, in qua ipse florentissima multum omnibus [gloria] praestitisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 8:3)
Atque id primum in poetis cerni licet, quibus est proxima cognatio cum oratoribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 27:1)
nam neque tam est acris acies in naturis hominum et ingeniis, ut res tantas quisquam nisi monstratas possit videre, neque tanta tamen in rebus obscuritas, ut eas non penitus acri vir ingenio cernat, si modo aspexerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 124:1)
Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura adiuvetur et in universorum generum infinitis disceptationibus exercitatus ornatissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne ille haud sane, quem ad modum verba struat et inluminet, a magistris istis requiret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:3)
In qua velim sit illud, quod saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem atque ut possit is illa omnia cernere, qui tantum modo aspexerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 145:5)
illa vero oculorum multo acriora, quae paene ponunt in conspectu animi, quae cernere et videre non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 161:2)
in oratione autem pauci prima cernunt, postrema plerique:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 192:3)
taciti tamen omnes non esse illud, quod diximus, aptum perfectumque cernunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 198:3)
non enim ille mediocris orator in vestram quasi succrescit aetatem, sed et ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et memoria singulari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 230:2)
in temporibus autem praesentia praeterita futura cernuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 1:1)
aut enim scientia cernitur virtus aut actione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 3:2)
temperantia autem in suas itidem res et in communes distributa est duobusque modis in rebus commodis cernitur, et ea quae absunt non expetendo et ab eis quae in potestate sunt abstinendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 4:1)
atque hae quidem virtutes cernuntur in agendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION