라틴어 문장 검색

Campanis equitum honoris causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fundanisque et Formianis, quod per fines eorum tuta pacataque semper fuisset via, civitas sine suffragio data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 213:2)
ibi pacem esse fidam ubi voluntarii pacati sint, neque eo loco ubi servitutem esse velint, fidem sperandam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 303:1)
quod si fecisset, non L. Papirium sed tribunos, sed pravum populi iudicium nequiquam posteros accusaturos, cum polluta semel militari disciplina non miles centurionis, non centurio tribuni, non tribunus legati, non legatus consulis, non magister equitum dictatoris pareat imperio, nemo hominum, nemo deorum verecundiam habeat, non edicta imperatorum, non auspicia observentur, sine commeatu vagi milites in pacato, in hostico errent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 489:1)
iacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 20:3)
eam quoque clausam sua obice armisque inveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 23:2)
is ubi accepit ad furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes inde quam primum inviolatos dimittendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 34:1)
tabernae circa forum clausae, iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 96:1)
exercitus alter Papirio consule locis maritimis pervenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 182:1)
eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 660:1)
velut ex composite ibi obvium habuere hostem ubi et vastare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 458:1)
retro in pacatum Soranum agrum pabulatores ibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 471:2)
nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum quam Massiliam venere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 199:2)
credo ego vos, inquit socii, et ipsos cernere pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 205:1)
Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 260:1)
licuit ad Erycem clausos ultimo supplicio humanorum, fame interficere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 429:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION