라틴어 문장 검색

Pacem se summopere et amare et pro viribus procurare prae se tulit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:8)
Atque illud in foederum praefatiobus illi frequens fuit, pacem cum Christus in mundum venerit angelos praecinuisse, cum e mundo excedere ipsum dominum legasse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:9)
Neque tamen illud eum fugit, a via pacis aberrare illum qui eam nimio plus videatur appetere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:11)
Itaque famas et rumores et apparatus belli saepe excitabat, donec pacis conditiones in melius flecteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:12)
Etiam illud notatu non indignum, quod tam sedulus pacis amator in bellis tam felix extiterit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:13)
Etenim et monetarum regimen, et belli ac pacis tractatus et consilia, et rei militaris administrationem (quae omnino absoluti iuris sunt) saepenumero ad comitiorum regni deliberationes et vota referebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:4)
Verum illi forsitan ad veritatem propius accedent qui caussas huius rei minus longe petunt easque attribuunt naturae suae, aetati ingravescenti, paci quae opes alit, animoque nulla alia ambitione aut opere occupato.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:25)
Quantum ad fructus unitatis, qui ad eos qui intra sunt redundat, is uno verbo pax est, quae innumeras benedictiones complectitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:22)
Quin et externa ecclesiae pax in pacem internam conscentia sensim distillat, laboresque scribentium et legentium controversias vertit in tractatus pietatis et mortificationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:24)
Numnam pax, Jehu?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:5)
Quid tibi cum pace?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:6)
Quasi pax nihil esset ad rem, sed sectae et partes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:8)
Altera cum pax ignorantiae tantum implicitae innititur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:28)
In genere praecavendum ut incolarum multitudo (temporibus scilicet pacis, quando gladius nihil demetit) regni proventus, quibus ali possit, non excedat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:5)
Postremo ponuntur secula erudita, praesertim cum pace et rebus prosperis coniuncta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION