라틴어 문장 검색

quae sibi promissae sensit rata signa rapinae innixusque hastae pressos temone cruento impavidus conscendit equos Gradivus et ictu verberis increpuit pronusque per aera lapsus constitit in summo nemorosi colle Palati reddentemque suo non regia iura Quiriti abstulit Iliaden:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 93:2)
ex illis duo sunt onerosa suoque pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur, et totidem gravitate carent nulloque premente alta petunt, aer atque aere purior ignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 22:4)
sic tempora verti cernimus atque illas adsumere robora gentes, concidere has.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:2)
numinis illa sensit onus, pressa estque dei gravitate carina;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:6)
deus eminet alte, impositaque premens puppim cervice recurvam caeruleas despectat aquas modicisque per aequor Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu Italiam tenuit praeterque Lacinia templo nobilitata deae Scylaceaque litora fertur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:2)
saepe premente deo fert deus alter opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 23)
cumque minor Iove sit tumidis qui regnat in undis, illum Neptuni, me Iovis ira premit, adde, quod illius pars maxima ficta laborum, ponitur in nostris fabula nulla malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 531)
utque comes radios per solis euntibus umbra est, cum latet hic pressus nubibus, illa fugit, mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 98)
nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes pressere hoc fluctus oceanusque caput, cur aliquid vidi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 147)
ultima perpetior medios eiectus in hostes, nec quisquam patria longius exul abest, solus ad egressus missus septemplicis Histri Parrhasiae gelido virginis axe premor - Ciziges et Colchi Tereteaque turba Getaeque Danuvii mediis vix prohibentur aquis - cumque alii causa tibi sint graviore fugati, ulterior nulli, quam mihi, terra data est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 179)
protegit haec sontes, inmeritosque premit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1116)
cur non Argolicis potius quae concidit armis vexata est iterum carmine Troia meo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1144)
fallere custodes idem docuisse fatetur, seque sua miserum nunc ait arte premi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1205)
brachiaque accepi presso pendentia collo, et singultatis oscula mixta sonis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 55)
ille suis liquidus bella repellit aquis, at cum tristis hiems squalentia protulit ora, terraque marmoreo est candida facta gelu, dum prohibet Boreas et nix habitare sub Arcto, tum patet has gentes axe tremente premi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 105)

SEARCH

MENU NAVIGATION