라틴어 문장 검색

quodsi defuit his viris summa virtus, sic quaerentibus, an oratores fuerint, respondebo, quomodo Stoici, si interrogentur an sapiens Zeno, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id, quod natura hominis summum habet, consecutos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 24:1)
nam si natura non prohibet et esse virum bonum et esse dicendi peritum, cur non aliquis etiam unus utrumque consequi possit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 37:3)
sic fiet cum id, propter quod maxime repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad quod intendit potenter, tum laudem quoque nec doctorum modo sed etiam vulgi consequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 238:1)
neque enim, si quis Achillis gloriam bellicis consequi non potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non fuerunt, Tyrtaei.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 274:1)
Ista, quam tu describis, negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid consecutura sit spectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 10:3)
Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 10:1)
Nempe hoc quaeris et hoc ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:1)
quod uno consequeris modo, si te etiam sine illis beate victurum persuaseris tibi, si illas tamquam exituras semper aspexeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 13:3)
Sed quo modo id consequi possis quaeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 1:1)
Seneca Lucilio suo salutem Amicum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit, et cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 361)
potes hoc consequi, ut solus sis liber inter ingenuos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 6:2)
Omnes, inquam, illi tendunt ad gaudium, sed unde stabile magnumque consequantur, ignorant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:1)
quid sit consequens, nescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 35:5)
intelleges satis nos consequi, si inter pessimos non sumus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 15:6)
In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION