라틴어 문장 검색

Scipio interim cognitis Caesaris consiliis ad necessitatem adductus dimicandi, ne per summum dedecus fidissimos suis rebus Thapsitanos et Vergilium amitteret, confestim Caesarem per superiora loca consecutus milia passuum VIII a Thapso binis castris consedit.
(카이사르, 아프리카 전기 79:3)
Sequentique die cum iter facere Caesar cum copiis vellet, renuntiatum est a speculatoribus Pompeium de tertia vigilia in acie stetisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:1)
Didius qui [ad] Gadis classi praefuisset… ad quem simul nuntius adlatus est, confestim sequi coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:6)
Partim pedibus et equitatu ad persequendum celeriter iter faciebant, item confestim consequentes.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:7)
Caesar, ut per se consilium caperet quid faciendum videretur, navem conscendit atque omnem classem se sequi iussit nullis nostris militibus impositis, quod, cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:1)
quae quamque earum sequatur et cui subveniat constituit atque imperat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:5)
non nulli feliciore exitu expeditas ad ancoram navis consecuti incolumes discesserunt, pauci allevatis scutis et animo ad conandum nisi ad proxima navigia adnatarunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:9)
Pompeium Caesar victor sequeretur complurisque adversarios in Illyricum propter Macedoniae propinquitatem se reliquiis ex fuga collectis contulisse audiret, litteras ad Gabinium mittit, uti cum legionibus tironum, quae nuper erant conscriptae, proficisceretur in Illyricum coniunctisque copiis cum Q.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:7)
Octavium audiret cum barbaris foedera percussisse compluribusque locis nostrorum militum oppugnare praesidia partim classe per se partim pedestribus copiis per barbaros, etsi gravi valetudine adfectus vix corporis viribus animum sequebatur, tamen virtute vicit incommodum naturae difficultatesque et hiemis et subitae praeparationis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:2)
Sequuntur hunc suae naves non nullae, quas casus ab illo periculo vindicarat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:13)
sin Caesarem respiciant atque eius gratiam sequantur, ut superioribus fecerint temporibus, se sibi consilium capturum neque senatus auctoritati obtemperaturum:
(카이사르, 내란기, 1권 1:7)
Pompeio esse in animo rei publicae non deesse, si senatus sequatur;
(카이사르, 내란기, 1권 1:10)
Rufus, qui sententiam Calidii paucis fere mutatis rebus sequebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 2:6)
Sic vocibus consulis, terrore praesentis exercitus, minis amicorum Pompei plerique compulsi inviti et coacti Scipionis sententiam sequuntur:
(카이사르, 내란기, 1권 2:11)
praeterea cognitum compertumque sibi alieno esse animo in Caesarem milites neque eis posse persuaderi, uti eum defendant aut sequantur.
(카이사르, 내란기, 1권 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION