라틴어 문장 검색

Relinquebatur, ut, cum eiusmodi locis esset appropinquatum, legionum signa consistere iuberent magnoque impetu equitatum repellerent, eo submoto repente incitati cursu sese in valles universi demitterent atque ita transgressi rursus in locis superioribus consisterent.
(카이사르, 내란기, 1권 79:5)
deinde quod omnino finem non esse secandis corporibus facient neque pausam stare fragori nec prorsum in rebus minimum consistere qui, cum videamus id extremum cuiusque cacumen esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur, conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis extremum quod habent, minimum consistere . Huc accedit item, quoniam primordia rerum mollia constituunt, quae nos nativa videmus esse et mortali cum corpore, funditus ut qui debeat ad nihilum iam rerum summa reverti de nihiloque renata vigescere copia rerum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:9)
Cuius ego ingressus vestigia dum rationes persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata foedere sint, in eo quam sit durare necessum nec validas valeant aevi rescindere leges, quo genere in primis animi natura reperta est nativo primum consistere corpore creta, nec posse incolumem magnum durare per aevum, sed simulacra solere in somnis fallere mentem, cernere cum videamur eum quem vita reliquit, quod super est, nunc huc rationis detulit ordo, ut mihi mortali consistere corpore mundum nativomque simul ratio reddunda sit esse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION