라틴어 문장 검색

sperantemque sibi non falsae praemia linguae inter aves albas vetuit consistere corvum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:5)
dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus porrigitur tenuique includit bracchia pinna.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:10)
vidit euntes, nostraque fallaci veneratus numina vultu Mnemonides (cognorat enim), consistite dixit, nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem (imber erat) vitare meo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 29:5)
Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae, quod coit angustis inclusum cornibus aequor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:1)
Fessa labore fugae fer opem, deprendimur inquam, armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:26)
iuvat esse sub undis et modo tota cava submergere membra palude, nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, saepe super ripam stagni consistere, saepe in gelidos resilire lacus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:28)
Impetus est illi comitum corrumpere curam nutricisque fidem, nec non ingentibus ipsam sollicitare datis totumque impendere regnum, aut rapere et saevo raptam defendere bello - , et nihil est quod non effreno captus amore ausit nec capiunt inclusas pectora flammas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:9)
Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis puppibus exierant, cum rex Pandione natam in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem includit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:3)
Dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 4:1)
conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum consistuntque iugis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:2)
Principio caelum spissa caligine terras pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:1)
prosiliunt, aut si prohibent consistere vires, corpora devolvunt in humum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:14)
Destinat hunc Minos thalamo removere pudorem multiplicique domo caecisque includere tectis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:2)
Tenues volat illa per auras dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes consistuntque loco specie remanente coronae, qui medius Nixique genu est anguemque tenentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 17:4)
Cui "procul" Aegides "o me mihi carior" inquit "pars animae consiste meae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION