라틴어 문장 검색

Et iam aderat ferox hostium multitudo, quam adpropinquare intuebantur in insidiis constituti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:1)
Haec ergo caritas in mente tenenda est, et ipsa modum correctionis dictat, ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:15)
Ipse autem extra auctoritatem propriam episcopos Galliarum iudicare non poteris;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:13)
Uerum illi Cantiam peruenientes, inuenerunt archiepiscopum Deusdedit iam migrasse de saeculo, et necdum alium pro eo constitutum fuisse pontificem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.8)
Siquidem in habitu saeculari usque ad tempora prouectioris aetatis constitutus, nil carminum aliquando didicerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:3)
Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracae ciuitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus, et cum aliis CXXV coepiscopis in synodo in iudicii sede constitutus, et pro omni aquilonali parte Brittaniae et Hiberniae, insulis [que] quae ab Anglorum, et Brettonum, nec non Scottorum et Pictorum gentibus incoluntur, ueram et catholicam fidem confessus est, et cum subscriptione sua corroborauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 4:11)
Porro dies XIIIIa extra hunc numerum separatim sub paschae titulo praenotatur, sicut Exodi sequentia patenter edocent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 3:7)
aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 124:5)
verberato vel intra pomerium vel extra pomerium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 273:6)
verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 278:4)
brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non cetera solum ex agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 113:1)
Fabio extra ordinem, quia is victor pacem Aequis dederat, ea provincia data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 12:2)
postquam ad diem praestitutum venerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 242:2)
magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit, sed praeda maior, quia vix arma secum efferre hostis potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 247:1)
viderent ne vetando in curia libere homines loqui extra curiam etiam moverent vocem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 418:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION