라틴어 문장 검색

Neque hoc eo pertinet, ut in his nullus sit ornatus, sed uti pressior et severior et minus confessus, praecipue materiae accommodatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 77:3)
nec mihi videtur in Symposio Plato, cum Alcibiadem confitentem de se, quid a Socrate pati voluerit, narrat, ut illum culparet, haec tradidisse, sed ut Socratis invictam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam obvia voluntate non posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 177:1)
verum ea plerumque recta sunt se fingunt, sed confitentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 52:2)
at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci et tota interim causae conformatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 93:1)
habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 98:4)
aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 110:3)
patrem quidam damnavit, optat, ne is torqueatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 127:6)
ut nunc evaluit rebus agentibus, quod Pollio in Labieno damnat, et contumeliam fecit, quod a Cicerone reprehendi notum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 167:3)
apud Ciceronem, neque enim poterant iudicio et hi damnari, qui iudicabant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 196:4)
itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, quantum adhuc profecerant, puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 273:1)
quae veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum insectari volunt inscientiam, suam confitentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 296:2)
nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne, et hoc, ubi pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 340:3)
miror autem hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes ita eligerent aliosque damnarent, quasi ullus esset, quem non sit necesse oratione deprehendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 344:1)
licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat spondeum et trochaeum, alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 344:2)
neque enim tam plenum est dicere incipientem timere, quam illud ausus est confiteri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 350:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION