라틴어 문장 검색

redditur responsum immaturam rem agi, nondum tempus pugnae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 500:1)
itaque certum atque decretum est non dare signum, nisi victores se redituros ex hac pugna iurant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 505:1)
praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis adflictam civitatem pestilentia esse, maestum etiam responsum tulere, ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas tutarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 68:1)
alii se suosque mulcatos querentes atroci responso iudicium suum praeferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 146:2)
appellati tribuni medio decreto ius auxilii sui expediunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 153:1)
levius enim vaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam aliorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 234:1)
si quis collegam appellasset, ab eo ad quem venerat ita discedebat ut paeniteret non prioris decreto stetisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 387:2)
Appius decreto praefatur, quam libertati faverit eam ipsam legem declarare quam Vergini amici postulationi suae praetendant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 479:1)
huic si vis adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa, Verginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu istud unquam decretum sine caede nostra referes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 487:3)
sed ut iam sciret non id petulantiae suae sed Verginio absenti et patrio nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum neque decretum interpositurum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 493:2)
quem decreto sermonem praetenderit, forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 506:1)
quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id quod constat nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 506:2)
et leniter agentibus responsum non redditur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 541:2)
deerat qui daret responsum nullodum certo duce nec satis audentibus singulis invidiae se offerre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 545:2)
his se daturos responsum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 545:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION