라틴어 문장 검색

Plutarchus, inquit, "servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiae aures habenti, tunicam ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 6:1)
Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his quas supra dixi fabulis delicta sua et petulantias dictorum quibus multos ante laeserat diluisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 16:2)
dein, quia plerique quae delicta reprehenderis malivolentia et invidia dicta putant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 3:3)
sed contra librarius in quodvis pignus vocabat, si in una uspiam littera delictum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 3:2)
Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentae orationis, aptis inter sese et cohaerentibus, parvum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum voluntates non censuerit poeniendas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 55:1)
Sin vero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scaevitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 9:2)
Est enim genere ipso quasi fatale et consequens, ut mala ingenia peccatis et erroribus non vacent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 11:1)
Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 1:1)
POENIENDIS peccatis tres esse debere causas existimatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 2:1)
Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius in quem est peccatum tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 4:2)
Tertia ratio vindicandi est quae παράδειγμα a Graecis nominatur cum poenitio propter exemplum necessaria est, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 5:1)
tum, quicquid ita delictum est non sane dignum esse imponendi poenae studium visum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 5:4)
Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes qui delinquerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 4:1)
At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia deprecabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 2:2)
Nam si me inquit non fallit quod quidem in primori pueritia legerim, verba haec sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION