라틴어 문장 검색

Evenient . dedit ipse mihi modo signa futuri Phoebus , et a laeva maesta volavit avis . Certe ego , quae voveo , superos motura putabo, Speque tuae mortis , perfide , semper alar . Et prius hanc animam , nimium tibi saepe petitam , Auferet illa dies , quae mihi sera venit , > Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit, Leniat aut odium tempus et hora meum . Pugnabunt arcu dum Thraces , Iazyges hasta , Dum tepidus Ganges , frigidus Hister erit ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:5)
nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, umentia siccis, mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:6)
prodit bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:11)
Ille tamen pugnat molles evincere somnos et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, parte tamen vigilat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:8)
), illa quidem pugnat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:11)
Illa quidem pugnat recto se attollere trunco, sed genuum iunctura riget, frigusque per inguen labitur, et callent amisso sanguine venae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:14)
exclamat nais et omni veste procul iacta mediis inmittitur undis, pugnantemque tenet luctantiaque oscula carpit, subiectatque manus invitaque pectora tangit, et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:14)
Illa premit, commissaque corpore toto sicut inhaerebat, pugnes licet, inprobe dixit, non tamen effugies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:19)
qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo pugnat et incessit scelerataque devovet arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:4)
namque omnibus unum opprimere est animus, coniurata undique pugnant agmina pro causa meritum impugnante fidemque:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:2)
sed unus miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus, Gorgone conspecta saxo concrevit oborto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 17:2)
Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur, degravat Aetna caput:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 37:2)
Dum visum mortale malum tantaeque latebat causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 45:2)
Et iam reverentia nulla est, deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:14)
Poscor et ipse meum consensu Laelapa magno (muneris hoc nomen). Iamdudum vincula pugnat exuere ipse sibi colloque morantia tendit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION