라틴어 문장 검색

Philippus maturandi itineris causa, post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 68:1)
id ut ne fiat, uno modo arbitror caveri posse, si effectum erit ne possitis rebellare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 203:1)
et pauca praefatus, cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre si quos suspectos status praesens rerum faceret, prohiberi potius ne quid moliri possint quam puniri molientes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 312:1)
hostibus repulsis, a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, minus periculi esse, extemplo eos emissurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 313:2)
reliquas, civitates monere ut ex factis, non ex dictis, amicos pensent intellegantque quibus credendum et a quibus cavendum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 561:2)
Domiti bovem locutum Roma, cave tibi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 234:1)
apud regem gratiam initam volebant cum eo, ut caverent, ne quid offenderent Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 53:3)
quod si nihil eum legatio nostra moverit, at nos, quoniam nobis eum adiungere non possumus, ne hostibus nostris ille adiungi possit, caveamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 84:1)
consul primo misit qui ex propinquo colloquentes deterrerent eos a tali furore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 177:1)
si qua haberent de quibus aut recusare aut in posterum caveri sibi vellent, Corinthum ad se venirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 363:2)
ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae cum liberaret Graeciam meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum quae tum maxime accidebant casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 387:1)
inde, cum ea ipsa suspicio ne quis exiret deterruisset, redierunt ad naves;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 152:2)
ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et vitare impetum beluae et ex transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio nervos incidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 482:1)
ira provinciae ereptae praetorem magistratu abdicare se conantem patres auctoritate sua deterruerunt et ut ius inter peregrinos diceret decreverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 586:1)
nihil hac oratione eius patres conscripti deterriti sunt quo minus dicere ipsum iuberent, et, cum aliquamdiu hinc indulgentia hinc modestia inter permittentes in vicem non magis mutua quam inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes ex templo excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 599:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION