라틴어 문장 검색

| Quid me constricta spectatis fronte Catones damnatisque novae simplicitatis opus?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:27)
Asinus, ut vidit ferum Impune laedi, calcibus frontem extudit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.4)
decipit Frons prima multos:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.5)
Tu qui, nasute, scripta destringis mea Et hoc iocorum legere fastidis genus, Parva libellum sustine patientia, Severitatem frontis dum placo tuae Et in cothurnis prodit Aesopus novis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.1)
Is forte ludis (non satis memini quibus) Dum pegma rapitur, concidit casu gravi Nec opinans, et sinistram fregit tibiam, Duas cum dextras maluisset perdere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.3)
Cursu volucri, pendens in novacula, Calvus, comosa fronte, nudo corpore, (Quem si occuparis, teneas;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Tempus.1)
Idem tamen qui a te hanc austeritatem exigo, cogor id quod diversum est postulare, ut in plerisque frontem remittas.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:1)
Undique valvas aut fenestras non minores valvis habet atque ita a lateribus a fronte quasi tria maria prospectat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:2)
rari et cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 2:4)
Gaudes quod me venturum esse polliceor, sed contrahes frontem, cum adiecero 'ad paucos dies':
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 7:1)
Haec facies, hic usus a fronte.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 28:4)
Absolutus est sententia designati consulis Afrani Dextri, cuius haec summa:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 4:1)
quin etiam Dextrum, qui primus diversum censuerat, prolata lege de senatu habendo iurare coegit e re publica esse quod censuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 5:3)
Nec vero Isocrati quo minus haberetur summus orator offecit, quod infirmitate vocis mollitia frontis ne in publico diceret impediebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 6:1)
Huius sinistrum brachium firmissimo opere munitum est, dextrum elaboratur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION