라틴어 문장 검색

comitiis perfectis dictator magistratu abdicato dimissoque exercitu in Etruriam provinciam ex senatus consulto est profectus ad quaestiones habendas qui Etruscorum Umbrorumve populi defectionis ab Romanis ad Hasdrubalem sub adventum eius consilia agitassent quique eum auxiliis aut commeatu aut ope aliqua iuvissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 144:1)
itaque ergo prima Romanis inita provinciarum, quae quidem continentis sint, postrema omnium nostra demur aetate ductu auspicioque Augusti Caesaris perdomita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 185:1)
hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post bellum initum, quinto quam P. Scipio provinciam et exercitum accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 252:1)
qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 405:4)
vos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 406:3)
qui mihi ne hodie quidem scire videmini quo amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus auspicia sub quibus militatis, quid adversus morem militiae disciplinamque maiorum, quid adversus summi maiestatem ausi sitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 413:1)
scipionum nomini auspiciisque omnes adsuetos, quos secum in patriam ad meritum deducere velit, quos consulatum petenti, velut si omnium communis agatur honos, adfuturos speret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 474:1)
haec in Hispania P. Scipionis ductu auspicioque gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 551:1)
me dictatorem, cum vigerem adhuc viribus et in cursu maximarum rerum essem, recusantem nemo aut in senatu aut apud populum audivit quo minus insectanti me magistro equitum, quod fando numquam ante auditum erat, imperium mecum aequaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 598:1)
si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic victo, illic Carthaginem expugna;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 613:1)
itaque, quoniam ipse venire ad comitia non posset, si ita patribus videretur, se Q. Caecilium Metellum dictatorem comitiorum causa dicturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 138:1)
Q. Caecilius Metellus dictator ab consule in Bruttiis comitiorum causa dictus exercitusque eius dimissus, magister equitum L. Veturius Philo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 154:1)
per dictatorem habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 154:2)
comitiis perfectis dictator sese magistratu abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 156:3)
ubi illuxit, Scipio e praetoria nave silentio per praeconem facto divi divaeque inquit qui maria terrasque colitis, vos precor quaesoque uti quae in meo imperio gesta sunt, geruntur, postque gerentur, ea mihi, populo plebique Romanae, sociis nominique Latino qui populi Romani quique meam sectam, imperium auspiciumque terra maria amnibusque secuntur,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 369:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION