라틴어 문장 검색

De amicitia omnes ad unum idem sentiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 109:7)
postremo ei qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 109:9)
serpit enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:1)
est enim varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, ferre sapientis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:2)
una illa subeunda est offensio ut et utilitas in amicitia et fides retineatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:3)
molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:3)
cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est, tollit enim iudicium veri idque adulterat, tum amicitiae repugnat maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 117:1)
delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 117:2)
nam cum amicitiae vis sit in eo ut unus quasi animus fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque semper, sed varius commutabilis multiplex?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 117:3)
quod si in scena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:1)
nulla est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:6)
virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias et conservat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 127:1)
quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, ex quo exardescit sive amor sive amicitia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 127:3)
quae tamen ipsa ecflorescit ex amicitia, etiam si tu eam minus secutus sis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 127:5)
equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna aut natura tribuit, nihil habeo quod cum amicitia Scipionis possim comparare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 130:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION