라틴어 문장 검색

Tunc Franci, videntes Nortmannorum res prospere in omnibus accrescere, quendam Danum Christianum [Sigefridum] nomine mittunt ad eos, qui caute cum . . .
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:12)
Per idem tempus mortuo Engelwino Parisiorum episcopo Gauzilinus abba subrogatur in sedem eius.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:1)
Nortmanni vero non cessant captivari atque interfici populum Christianum atque aecclesias subrui, destructis moeniis et villis igne crematis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:2)
Non enim erat via vel locus, quo non iacerent mortui, et erat tribulatio omnibus et dolor, videntes populum Christianum usque ad internitionem devastari.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:4)
Initoque consilio Sigefridum Danum Christianum regique fidelem, qui nepos fuerat Heorici Dani, [mittunt], ut cum principibus suae gentis tractaret, ut tributum acciperent et e regno abirent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 23:2)
Tunc Nortmanni sevire coeperunt incendiis, occisionibus sitientes, populumque Christianum necant, captivant, aecclesias subruunt, nullo resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:8)
Parisius civitatem Gauzlinus episcopus munit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:11)
At Christiani viriliter eam defendunt, et factum est proelium a mane usque ad vesperum, noxque dirimit proelium;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:2)
Gauzlinus vero episcopus et Odo comes tota nocte cum suis *laboravere, suam obfirmantes turrim ad praeparationem pugnae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:4)
Sed Christiani adversus eos fortiter dimicando in omnibus extitere superiores.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:8)
Quo cognito episcopus delegit nocte illa ex suis viros nobiles et strenuos ad custodiam turris, ut mane facto pons restauraretur;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:3)
Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:6)
At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:7)
Gauzlinus vero, dum omnibus modis populo Christiano iuvare studeret, cum Sigefrido rege Danorum amicitiam fecit, ut per hoc civitas ab obsidione liberaretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:3)
Dum haec aguntur, episcopus gravi corruit infirmitate, diem clausit extremum in loculoque positus est in ipsa civitate.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION