라틴어 문장 검색

Sed tum fere Pericles Xanthippi filius, de quo ante dixi, primus adhibuit doctrinam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 2:3)
quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularis- que facile traduxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 2:4)
Itaque multis querelis multaque miseratione adhibita socios omnibus approbantibus illa die quaestione liberatos esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 3:5)
addebat industrium etiam et diligentem et in exercitationibus commentationibusque multum operae solitum esse ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:3)
qui cum innocentissimus in iudicium vocatus esset, quo iudicio convulsam penitus scimus esse rem publicam, cum essent eo tempore eloquentissimi viri L. Crassus et M. An- tonius consulares, eorum adhibere neutrum voluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 2:1)
Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:2)
Non enim facile quem dixerim plus studi quam illum et ad dicendum et ad omnis bonarum rerum disciplinas adhibuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 1:4)
Nam et in isdem exercitationibus ineunte aetate fuimus et postea una Rhodum ille etiam profectus est, quo melior esset et doctior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 1:5)
Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장3)
is igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius etiam a natura, labore et industria et quod adhibebat ad obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus patronis aliquot annos fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 66장1)
fuit enim mecum et cum M. Pisone cum amicitia tum studiis exercitationibusque coniunctus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:4)
Quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima consuetudinis regula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:7)
Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 1:1)
sin adseveramus, vide ne religio nobis tam adhibenda sit quam si testimonium diceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 2:7)
hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION