라틴어 문장 검색

Galba praetore contra interpositam, ut existimabatur, fidem interfectis L. Libone tribuno plebis populum incitante et rogationem in Galbam privilegi similem ferente, summa senectute, ut ante dixi, M. Cato legem suadens in Galbam multa dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:3)
is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset - cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse - , is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 4:1)
Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 1:3)
Sic prorsus, inquit, existimo atque istum de superioribus paene solum lego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:4)
quorum quidem quae fuerit ascensio et quam in omnibus rebus difficilis optimi perfectio atque absolutio ex eo quod dicam existimari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 2:4)
Nam ego sic existimo, hos oratores fuisse maximos et in his primum cum Graecorum gloria Latine dicendi copiam aequatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 3:2)
Noli, inquam, Brute, existimare his duobus quicquam fuisse in nostra civitate praestantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 2:2)
Sic enim, inquam, Brute, existimo, iuris civilis magnum usum et apud Scaevolam et apud multos fuisse, artem in hoc uno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:5)
Ego tamen ita de uno quoque dicam ut intellegi possit quem existimem clamatorem, quem oratorem fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 2:2)
Cottam autem miror summum ipsum oratorem minimeque ineptum Aelianas levis oratiunculas voluisse existimari suas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 3:2)
Non me existimavi in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 2:3)
Etiam L. Torquatus elegans in dicendo, in existimando admodum prudens, toto genere perurbanus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:3)
Non puto, inquam, existimare te ambitione me labi, quippe de mortuis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 3:4)
ac si, ut cogitata praeclare eloqui possent, non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장10)
existimabatur bene Latine, sed litteras nesciebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION