라틴어 문장 검색

HISTORIA de Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M. Catone in oratione qua usus est Ad Milites contra Galbam, cum multa quidem venustate atque luce atque munditia verborum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 2:1)
Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas quibus gerendis ipse interfuit conscripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIII 4:1)
PULCRUM, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia condignum M. Cato libris Originum de Q. Caedicio tribuno militum scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 2:1)
Milites Romani, uti res nata est, in locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 5:3)
Censeo, inquit, si rem servare vis, faciundum ut quadringentos aliquos milites ad verrucam illam, sic enim Cato locum editum asperumque appellat, ire iubeas, eamque uti occupent imperes horterisque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 8:1)
sed istos, inquit, milites quadringentos ad eum locum in hostium cuneos quisnam erit qui ducat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 10:3)
Romani milites circumveniuntur, circumventi repugnant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 16:1)
Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, divinitus in eo proelio usus venit, non iam nostris, sed ipsius Catonis verbis subiecimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 20:1)
Dii inmortales tribuno militum fortunam ex virtute eius dedere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:1)
Eum sustulere, isque convaluit, saepeque post illa operam reipublicae fortem atque strenuam illoque facto, quod illos milites subduxit, exercitum ceterum servavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:4)
at tribuno militum parva laus pro factis relicta, qui idem fecerat atque rem servaverat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:8)
Tum Poenus, eludens ignaviam militum eius pretiose armatorum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 6:1)
Marcus Cato obicit M. Fulvio Nobiliori quod milites per ambitum coronis de levissimis causis donasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 26:1)
Fulvius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donaverat milites qui vallum curaverant aut qui puteum strenue foderant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 28:1)
set Sabinus Masurius pedibus ingredi ovantes dicit, sequentibus eos non militibus, sed universo senatu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION