라틴어 문장 검색

2. Cum pagina vestre Serenitatis apparuit ante scribentis et gratulantis aspectum, experta est mea pura fidelitas quam in dominorum successibus corda subditorum fidelium colletentur.
(단테 알리기에리, Epistolae 69:1)
Proinde gradum mee fidelitatis experta, petentis audeo iam inire officium.
(단테 알리기에리, Epistolae 69:3)
Quapropter et ego, volens de parte supra nominata totius Comedie aliquid tradere per modum introductionis, aliquid de toto opere premittendum existimavi, ut facilior et perfectior sit ad partem introitus. 18.
(단테 알리기에리, Epistolae 96:2)
et quemadmodum in cura medicinali ante ferrum et ignem omnia experienda sunt et ad hoc ultimo recurrendum;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:9)
Vosne velit an me regnare Hera, quidve ferat sors, virtute experiamur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:3)
Nunc quoque investigandum esse existimo cui hominum primum locutio data sit, et quid primitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo ydiomate primiloquium emanavit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 21:2)
2. Sicut ergo Romani se cunctis preponendos existimant, in hac eradicatione sive discerptione non inmerito eos aliis preponamus, protestantes eosdem in nulla vulgaris eloquentie ratione fore tangendos.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 86:1)
si vero simpliciter vulgare bononiense preferendum existimant, dissentientes discordamus ab eis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 141:2)
honorem, probitatemque et in bello, et in pace plurimum posse, semper existimavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.102)
Rempublicam bene ordinatam et compositam a democratia tumultuosa plurimum distare existimavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.142)
cumque, formam et personam alienam mentitus, hostium castra exploratus esset, et suspicionem omnem, lyrae dulcedine, evitasset, Washingtonio audacior forsitan existimari potest.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.220)
Quod si, de laboribus nostris bona fecerint eruditi judicia, summo nos honore affectos existimabimus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.12)
Doctorum plures, me, tali in re, operam et tempus deperdere, proculdubio, existimabunt:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.19)
Aut uirtus nomen inane est,aut decus et pretium recte petit experiens uir.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1727)
hoc erat, experto frustra Varrone Atacinoatque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,inventore minor;
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION