라틴어 문장 검색

At illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiendum praeter uetustatem familiae alia omnia abunde erant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장4)
Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta [atque doctissime] eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장4)
Postquam haec familia illi conparata est, coepit convivas suos inquietare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 6:6)
Familiam formosam habet et domum pulchram, multum serit, multum fenerat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 7:5)
Quae emere nollemus, si domus nobis nostra pro illis esset danda, si amoenum aliquod fructuosumve praedium, ad ea paratissimi sumus pervenire cum sollicitudine, cum periculo, cum iactura pudoris et libertatis et temporis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 7:2)
Dominum patrem familiae appellaverunt, servos, quod etiam in mimis adhuc durat, familiares.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 14:2)
Sed agamus bonum patrem familiae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 7:4)
Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam periculum adire, cum incertum esset, an mors domini voluntaria fuisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 7:3)
Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissime patre familiae, is enim nunc huius agri possessor est, quamvis vetus arbustum posse transferri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 14:1)
familiam nemo cito speciosiorem producet, sed nominibus non respondet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 6:3)
Quo usque arationes vestras porrigetis, ne provinciarum quidem spatio contenti circumscribere praediorum modum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 20:3)
Familia decubuit, faenus offendit, domus crepuit, damna, vulnera, labores, metus incucurrerunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 1:5)
hoc vero matribus familiae denuntiare est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 5:10)
At excaecant populum et in se convertunt opes, si numerati multum ex aliqua domo effertur, si multum auri tecto quoque eius inlinitur, si familia aut corporibus electa aut spectabilis cultu est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 11:1)
hoc patres familiae rustici faciunt et verae voluptatis ignari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION