라틴어 문장 검색

Lentulus augur, divitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent, hic, qui quater milies sestertium suum vidit (proprie dixi ;
(세네카, 행복론, Liber II 117:2)
Parsimonia est scientia vitandi sumptus supervacuos aut ars re familiari moderate utendi ;
(세네카, 행복론, Liber II 154:1)
quocumque vocavit, quocumque misit, sine respectu rei familiaris, interdum etiam sine ulla sanguinis sui parsimonia vadendum nec umquam imperium eius detractandum.
(세네카, 행복론, Liber IV 3:5)
Non indignor, quod post voluptatem ponitur virtus, sed quod omnino cum voluptate, contemptrix eius et hostis et longissime ab illa resiliens, labori ac dolori familiarior, virilibus incommodis, quam isti effeminato bono.
(세네카, 행복론, Liber IV 9:1)
nobis ex abdito subit, et, quae repentina putamus, illis provisa veniunt ac familiaria.
(세네카, 행복론, Liber IV 153:3)
Quia ex medico et praeceptore in amicum transeunt et nos non arte, quam vendunt, obligant, sed benigna et familiari voluntate.
(세네카, 행복론, Liber VI 75:4)
Illi tamen, quorum mortes optent, nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam spei plurimum est, mori cupiunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 193:2)
Satis abundeque est submissis et familiaribus verbis memoriam re- vocare :
(세네카, 행복론, Liber VII 125:5)
audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quae consequi posse spes non fuit.
(세네카, 행복론, Liber VII 131:2)
Hos in veris officiis morari licet dicamus, qui Zenonem, qui Pythagoran cotidie et Democritum ceterosque antistites bonarum artium, qui Aristotelen et Theophrastum volent habere quam familiarissimos.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 88:1)
Non exigimus a te, ut manus ista, exitium familiarium certissimum, ulli salutaris sit, ut iste animus ferox, insatiabile gentium malum, citra sanguinem caedemque satietur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 141:6)
Praeter id, quod bene factis dictisque tuis quam familiarissimum esse te cupio, ut, quod nunc natura et impetus est, fiat iudicium, illud mecum considero multas voces magnas, sed detestabiles, in vitam humanam pervenisse celebresque vulgo ferri, ut illam :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 8:4)
Itaque pessimo cuique familiarissima est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 19:3)
Ubi studia, quibus libentius quam femina, familiarius quam mater intereram ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 104:5)
Monstrabo etiamnunc non quidem firmius remedium sed familiarius.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION