라틴어 문장 검색

sed consuetudo iam tenuit, ut mente concepta sensus vocaremus, lumina autem praecipueque in clausulis posita sententias;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 185:1)
verborum vero figurae et mutatae sunt semper et, utcunque valuit consuetudo, mutantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 155:1)
verum auctoritate, vetustate, consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione quadam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 157:1)
illud et in consuetudine remansit enimvero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 169:1)
etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet, sumat compositio, vitavisse vel vitasse, deprehendere vel deprendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 316:1)
cum et verba intercidant invalescantque temporibus, ut quorum sit regula in consuetudine, eaque non sua natura sint bona aut mala (nam per se soni tantum sunt), sed prout opportune proprieque aut secus collocata sunt, et cum rebus accommodata sit, tum ipsa varietate gratissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 146:2)
celeritatem dabit consuetudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 171:3)
obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil etiam persuasio patrum numerantium potius declamationes quam aestimantium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 222:2)
nam consuetudo et exercitatio facilitatem maxime parit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 241:1)
et nos secundum communem potius loquendi consuetudinem quam ipsam veritatis regulam divisione hac utimur, ut ab eo, quod deceat, utilitatem separemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 13:1)
idque a pueris obtinendum, atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus ignoscere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 140:3)
quare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur ea consuetudine, quam desideratura sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 171:1)
sed exercitatio eius talis sit qualis usus, ne silentio subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis levatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 171:2)
qui, quocunque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 197:4)
ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem saepe dixi dicamque, perfectum oratorem esse Ciceronem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION