라틴어 문장 검색

Qui cum fide concinente speculatorum aperte cognossent Saporem in extremis regni limitibus, suorum sanguine fuso multiplici, aegre propulsare gentes infestas, Tamsaporem ducem parti nostrae contiguum, occultis per ignotos milites temptavere colloquiis, ut si copiam fors dedisset, suaderet regi per litteras pacem tandem aliquando cum principe Romano firmare, ut hoc facto ab occidentali latere omni securus, perduelles involaret assiduos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 9장 3:1)
Cuius asseveratione eadem subinde replicantis, ad maiora stimulati fiducia, missis legatis, satis pro imperio Caesari mandaverunt, ut terris abscederet virtute sibi quaesitis et ferro;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 3:1)
Ad cuius roborandam fiduciam, recens quoque fuga ducis accessit, numero praestantis et viribus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 5:2)
Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes, ardoremque pugnandi hastis illidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore, fiduciaque sui, et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque (ut exitus docuit) salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos (dum adesse potuit), incitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 13:1)
Addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina, recordantibus quod anno nuper emenso, Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus, nec visus est quisquam laris sui defensor, nec obvius stetit, sed concaede arborum densa undique semitis clausis, sidere urente brumali, aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso, nec resistere ausi, nec apparere, pacem impetraverunt, suppliciter obsecrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 15:1)
Sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat, fideique firmioris, per insidias interempto, omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs (ipso invito, ut asserebat) agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 17:3)
Quibus clara fide compertis, Caesar noctis prima quiete, navigiis modicis et velocibus octingentos imposuit milites, ut spatio stadiorum xx sursum versum decurso egressi, quicquid invenire potuerint, ferro violarent et flammis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 4:1)
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis, si defuisse sibi docuerint defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:1)
Captivos restituere universos - id enim cura agebatur impensiore - iussus fidem non praestitit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 7:2)
Quo cognito ad indignationem iustam Iulianus erectus, cum munerandus venisset ex more, quattuor comites eius, quorum ope et fide maxime nitebatur, non ante absolvit, dum omnes rediere captivi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 8:1)
quae deplorantes, post impetratam veniam recepti in fidem, poscebant praesidia libertati, eosque iniquitate rei permotus, inspectante omni exercitu, convocatos allocutus verbis mollioribus imperator, nulli nisi sibi ducibusque Romanis parere praecepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 19:2)
Quorum regalis Vitrodorus, Viduari filius regis, et Agilimundus subregulus, aliique optimates et iudices, variis populis praesidentes, viso exercitu in gremio regni solique genitalis, sub gressibus militum iacuere, et adepti veniam iussa fecerunt, sobolemque suam obsidatus pignore (ut obsecuturi condicionibus impositis) tradiderunt, eductisque mucronibus, quos pro numinibus colunt, iuravere se permansuros in fide.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 21:2)
Accepta itaque publica fide, deserto montium propugnaculo, ad castra Romana convolavit eorum pars maior, diffusa per spatia ampla camporum, cum parentibus et natis atque coniugibus, opumque vilitate, quam eis ratio furari permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 22:1)
Hariobaudem vacantem tribunum, fidei fortitudinisque notae, nullo conscio legationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile ad collimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitari possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 2:2)
Libratis denique diu consiliis, concordi assensione cunctorum, Macriano quidem et Hariobaudo pax est attributa, Vadomario vero, qui suam locaturus securitatem in tuto, et legationis nomine precator venerat, pro Urio et Ursicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans, interim responderi non poterat, ne (ut sunt fluxioris fidei barbari) post abitum recreati nostrorum, parum acquiescerent per alios impetratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION