라틴어 문장 검색

idemque, quod coeptante legionum motu profugus, dein sponte remeaverat, perfidiae locum quaesisse credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장4)
Quinta ferme hora diei erat, cum citus eques adventare hostis, praegredi paucos, motum fremitumque late audiri nuntiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장1)
et Britanniam inditus erga Vespasianum favor, quod illic secundae legioni a Claudio praepositus et bello clarus egerat, non sine motu adiunxit ceterarum, in quibus plerique centuriones ac milites a Vitellio provecti expertum iam principem anxii mutabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 44장3)
id bellum quibus causis ortum, quanto externarum sociarumque gentium motu flagraverit, altius expediam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장3)
motusque Bonna exercitus in coloniam Agrippinensem, adfluentibus auxiliis Gallorum, qui primo rem Romanam enixe iuvabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장8)
diversi hinc motus animorum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장3)
anxio deinde edicto Carthaginiensibus increpitis, ne solita quidem munia usurpabat, clausus intra domum, ne qua motus novi causa vel forte oreretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장13)
Civilem etiam beneficii memoria flexit, quod filium eius primo rerum motu in colonia Agrippinensi deprehensum honorata custodia ha- buerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장4)
constat obstitisse Treviris Lingonibusque apud Gallias, quod Vindicis motu cum Verginio steterant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장3)
dein iussi a C. Caesare effigiem eius in templo locare arma potius sumpsere, quem motum Caesaris mors diremit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장11)
simul ingens motus excedentium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장4)
eius proelii eventus utrumque ducem diversis animi motibus ad maturandum summae rei discrimen erexit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장5)
Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est, ut et Tissaphernem hostem iudicarit et Lacedaemonios bello persequi iusserit et ei permiserit quem vellet eligere ad dispensandam pecuniam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:1)
cum ante illum imperatorem maximis clipeis, brevibus hastis, minutis gladiis uterentur, ille e contrario peltam pro parma fecit (a quo postea peltastae pedites appellati sunt, qui antea hoplitae appellabantur), ut ad motus concursusque essent leviores, hastae modum duplicavit, gladios longiores fecit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:2)
in quo cum circumsederetur et vereretur, ne uno loco manens equos militares perderet, quod spatium non esset agitandi, callidum fuit eius inventum, quem ad modum stans iumentum concalfieri exercerique posset, quo libentius et cibo uteretur et a corporis motu non removeretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION