라틴어 문장 검색

Mihi autem ille fructus liberalitatis, cuius pauca exempla posui, multo et maior videtur et certior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:4)
Quod autem tributum est bono viro et grato, in eo cum ex ipso fructus est, tum etiam ex ceteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:1)
posse enim liberalitate uti non spoliantem se patrimonio nimirum est pecuniae fructus maximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:4)
neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus fructus oti datus est ad eas artis, quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque recolendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:3)
Cui nostrum licet fundos nostros obire aut res rusticas vel fructus causa vel delectationis invisere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:1)
verum oti fructus est non contentio animi, sed relaxatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 22:2)
subacto mihi ingenio opus est, ut agro non semel arato, sed [novato et] iterato, quo meliores fetus possit et grandiores edere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 131:3)
Risum quaesivit, qui est mea sententia vel tenuissimus ingeni fructus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:3)
quae quia pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem defendet, enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, vectigalium, praesidi militum, ceterarum rerum, quarum fructum utilitate metimur, itemque incommoda contrariorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 335:3)
Qui sit autem oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid me attinet dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 355:1)
Nam quam diu Crassi fuit ambitionis labore vita districta, tam diu privatis magis officiis et ingeni laude floruit quam fructu amplitudinis aut rei publicae dignitate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 7:2)
nam aut ipsa cognitio rei scientiaque perquiritur, ut virtus suamne propter dignitatem an propter fructum aliquem expetatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 112:1)
Itaque huic generi laus honos gloria fides iustitia omnisque virtus, illis autem alteris quaestus emolumentum fructusque proponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:2)
Sin apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta, voluptates vitationesque dolorum proferantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 2:2)
Is enim fueram, cui cum liceret aut maiores ex otio fructus capere quam ceteris propter variam suavitatem studiorum, in quibus a pueritia vixeram, aut si quid accideret acerbius universis, non praecipuam, sed parem cum ceteris fortunae condicionem subire, non dubitaverim me gravissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obvium ferre conservandorum civium causa meisque propriis periculis parere commune reliquis otium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION