라틴어 문장 검색

sed studium eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 3:1)
Hoc autem studium non erat commune Graeciae, sed proprium Athenarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 1:3)
at vero extra Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic laudi habiti honores inlustre oratorum nomen reddiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:1)
haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora persequendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 1:1)
Q. Nobiliorem M. F. iam patrio institute deditum studio litterarum - qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir coloniam deduxisset - et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:6)
valde probatum oratorem isdem fere temporibus accepimus, qui et ingenio valuit et studio et habuit quasdam etiam domesticas disciplinas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 1:1)
sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio et flagranti studio et doctus a puero C. Gracchus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:1)
Albinum civemque praestantissimum L. Opimium, Gracchi interfectorem, a populo absolutum, cum is contra populi studium stetisset, Gracchani iudices sustulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:4)
Non enim facile quem dixerim plus studi quam illum et ad dicendum et ad omnis bonarum rerum disciplinas adhibuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 1:4)
simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:3)
itaque cum ei nec officium deesset et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae deferebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:1)
Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris multi nec satis versatus in causis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:1)
Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adulescentem nactus octo annis minorem quam erat ipse multos annos in studio eiusdem laudis exercuit et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 2:2)
postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:6)
P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum veterum, litterarum et studiosus et non imperitus, multae industriae et magni laboris fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION