라틴어 문장 검색

ad quas adhibita memoria et diligentia et monumentis superiorum efficitur ea divinatio, quae artificiosa dicitur, extorum, fulgorum, ostentorum signorumque caelestium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 183:6)
lunaque suo lumine an solis utatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 13:3)
vident ex constantissimo motu lunae, quando illa e regione solis facta incurrat in umbram terrae, quae est meta noctis, ut obscurari necesse sit, quandoque eadem luna subiecta atque opposita soli nostris oculis eius lumen obscuret, quo in signo quaeque errantium stellarum quoque tempore futura sit, qui exortus quoque die signi alicuius aut qui occasus futurus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 23:4)
cum autem se in nubem induerint eiusque tenuissimam quamque partem coeperint dividere atque idque crebrius facere et vehementius, tum et fulgores et tonitrua existere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 63:4)
"Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est disputatum, ostenta restant, ut tota haruspicina sit pertractata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 71:1)
namque omnes memori portentum mente retentant, qui non funestis liquerunt lumina fatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 93:4)
docet enim ratio mathematicorum, quam istis notam esse oportebat, quanta humilitate luna feratur terram paene contingens, quantum absit a proxima Mercuri stella, multo autem longius a Veneris, deinde alio intervallo distet a sole, cuius lumine collustrari putatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 134:5)
nam et navigantibus moveri videntur ea quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 178:3)
gemino autem lucernae lumine declarari dissensionem ac seditionem moveri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 178:7)
nam cum ego idem istuc dicerem, Cyrus aiebat viridariorum διαφάσεισ latis luminibus non tam esse suavis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 3 4:2)
Caesaris interdicta, si te/ secundo lumine hic offendero - respuuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:5)
nam et lumina dimiseramus nec satis lucebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:4)
sed tamen et Caesar ipse ita de te iudicat et omnes cives sic existimant, quasi lumen aliquod exstinctis ceteris elucere sanctitatem et prudentiam et dignitatem tuam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 3 2:6)
nunc autem opto ut ab istis Orientis partibus virtutis tuae lumen eluceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 5 2:15)
nam illorum praediorum scito mihi vicinum Marium lumen esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION