라틴어 문장 검색

Mors enim illa, quae in Catone gloriosa est, in Bruto statim turpis est et erubescenda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:4)
sui amor est et permanendi conservandique se insita voluntas atque aspernatio dissolutionis, quia videtur multa nobis bona eripere et nos ex hac, cui adsuevimus, rerum copia educere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:4)
His adversantibus, quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mortem quidni gloriosum sit et inter maxima opera mentis humanae ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 17:1)
Non est autem gloriosum, quod ab invito et tergiversante fit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 17:6)
Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:2)
" quod malum est, gloriosum non est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 21:3)
mors gloriosa est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 21:4)
Nam si hanc quoque bonum vulgare fecissent et prudentes nasceremur, sapientia quod in se optimum habet, perdidisset:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 2:1)
Et quid turpius stultiusve quam bonum rationalis animi ex inrationalibus nectere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 4:3)
Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit fortuitis repugnantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 5:1)
impletur autem, cum animus sibi bonum suum reddidit et ad se potestatem sui transtulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 2:6)
Vis scire, quid inter hunc intersit vegetum contemptoremque fortunae functum omnibus vitae humanae stipendiis atque in summum bonum eius evectum, et illum, cui multi anni transmissi sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 4:9)
" His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant ad singula, qui dicat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 8:1)
Nam quamvis argumentis collectum sit, quae bona malaque sint, nihilominus habent praecepta partes suas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 33:3)
quid bella et occisarum gentium gloriosum scelus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION