라틴어 문장 검색

ego vos hortari tantum possum, ut omnibus rebus humanis anteponatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 22:8)
quam ob rem angor iste, qui amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:5)
tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 84:2)
quanta illi, di immortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:3)
nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornatum vel ver- borum gravitate vel sententiarum, quo quicquam esset elatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 1:5)
sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfri- ngeret, [et] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non, quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus esset auditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 4:2)
tantum modo coniectura ducor ad suspicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:3)
magna exspectatione, plurimis audientibus, coram ipso Laelio sic illam causam tanta vi tantaque gravitate dixisse Galbam ut nulla fere pars orationis silentio praeteriretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 3:4)
In Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed ut testimonium dicere putares, cum pro reo diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 2:3)
ille se consuli nolebat, ne qua in re inferior esset quam Scaevola - , sic Servius sapientissime, cum duae civiles artes ac forenses plurimum et laudis haberent et gratiae, perfecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum assumeret quantum esset et ad tuendum ius civile et ad obtinendam consularem dignitatem satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 2:2)
vehemens et interdum irata eL plena iusti doloris oratio, multae et cum gravitate facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:5)
Sed ab eis, qui tantum in dicentium numero, non in oratorum fuerunt, iam ad oratores revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 4:3)
Erat in verbis gravitas et facile dicebat et auctoritatem naturalem quandam habebat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 1:3)
Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:8)
atque haec omnia vitae decorabat gravitas et integritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION