라틴어 문장 검색

Quid, quod gaudia quoque eorum trepida sunt ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 104:1)
laboravit enim semper, ut in se plurimum poneret, ut a se omne gaudium peteret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 20:6)
Difficile est quidem, ut ad haec hilariora studia tam vehementer perculsus animus tam cito possit accedere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 44:2)
Itaque debebis eum severiore materia primum exercere, deinde hilariore temperare.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 45:3)
Nimis angustat gaudia sua, qui eis tantummodo, quae habet ac videt, frui se putat et habuisse eadem pro nihilo ducit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 59:1)
postquam tibi apparuit inter Seianianos satellites illam unam patere servitutis fugam, non favisti consilio eius, sed dedisti manus victa fudistique lacrimas palam et gemitus devorasti quidem, non tamen hilari fronte texisti;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:5)
Rapite ex liberis voluptates, fruendos vos in vicem liberis date et sine dilatione omne gaudium haurite ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 55:1)
minus enim homines de- siderant ea, ex quibus nihil gaudi laetitiaeque per- ceperant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 65:4)
Inde tam erectus laetusque est, inde continuo gaudio elatus ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 49:3)
Ingenti concursu deducuntur complexi alter alterum eum magno gaudio castrorum commilitones.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:3)
quotiens superaverat et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem tumor et nimia aestimatio sui sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:3)
Potentiorum iniuriae hilari vultu, non patienter tantum ferendae sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 179:4)
Sive de ultimis suppliciis cogitas sive de levioribus, quantulum est temporis, quo aut ille poena sua torqueatur aut tu malum gaudium ex aliena per- cipias !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 244:4)
Liquet mihi cum magno spectasse gaudio deos, dum ille vir, acerrimus sui vindex, alienae saluti consulit et instruit discedendum fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit et illam sanctissimam animam indignamque quae ferro contaminaretur manu educit.
(세네카, De Providentia, book 1 19:1)
Ergo quaerimus, quomodo animus semper aequali secundoque cursu eat propitiusque sibi sit et sua laetus aspiciat et hoc gaudium non interrumpat, sed placido statu maneat nec adtollens se umquam nec deprimens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION