라틴어 문장 검색

Illud vero, quod uterque vestrum arripiet fortasse ad reprendendum, Cotta quia Carneades lubenter in Stoicos invehebatur, Velleius quia nihil tam inridet Epicurus quam praedictionem rerum futurarum, mihi videtur vel maxume confirmare deorum prudentia consuli rebus humanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 162:2)
Quid enim, prudentiamne deo tribuemus, quae constat ex scientia rerum bonarum et malarum et nec bonarum nec malarum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 38:2)
* videamus ea quae secuntur, primum deorum prudentia mundus regatur, deinde consulantne di rebus humanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:1)
cur avunculus meus vir innocentissumus idemque doctissumus P. Rutilius in exilio est, cur sodalis meus interfectus domi suae Drusus, cur temperantiae prudentiaeque specimen ante simulacrum Vestae pontifex maximus est Q. Scaevola trucidatus, cur ante etiam tot civitatis principes a Cinna interempti, cur omnium perfidiosissimus C. Marius Q. Catulum praestantissuma dignitate virum mori potuit iubere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 81:5)
Nam aut honestumne factu sit an turpe dubitant id, quod in deliberationem cadit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 12:2)
Tertium dubitandi genus est, cum pugnare videtur cum honesto id, quod videtur esse utile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 12:6)
Primum igitur est de honesto, sed dupliciter, turn pari ratione de utili, post de comparatione eorum disserendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 13:4)
Formam quidem ipsam, Marce fili, et tamquam faciem honesti vides, quae si oculis cerneretur, mirabiles amores, ut ait Plato, excitaret sapientiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 20:1)
Sed omne, quod est honestum, id quattuor partium oritur ex aliqua:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 20:2)
Quae quattuor quamquam inter se colligata atque implicata sunt, tamen ex singulis certa officiorum genera nascuntur, velut ex ea parte, quae prima discripta est, in qua sapientiam et prudentiam ponimus, inest indagatio atque inventio veri, eiusque virtutis hoc munus est proprium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 21:1)
Ex quattuor autem locis, in quos honesti naturam vimque divisimus, primus ille, qui in veri cognitione consistit, maxime naturam attingit humanam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:1)
In hoc genere et naturali et honesto duo vitia vitanda sunt, unum, ne incognitapro cognitis habeamus iisque temere assentiamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:3)
Quibus vitiis declinatis quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure laudabitur, ut in astrologia C. Sulpicium audivimus, in geometria Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:2)
Omnis autem cogitatio motusque animi aut in consiliis capiendis de rebus honestis et pertinentibus ad bene beateque vivendum aut in studiis scientiae cognitionisque versabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:8)
illud enim honestum quod saepe dicimus, etiam si in alio cernimus, [tamen] nos movet atque illi, in quo id inesse videtur, amicos facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 73:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION