라틴어 문장 검색

quam ob rem hoc quidem, Fanni et Scaevola, constet, ut opinor, bonis inter bonos quasi necessariam benevolentiam, qui est amicitiae fons a natura constitutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 64:4)
tantumque abest ut amicitiae propter indigentiam colantur, ut ei, qui opibus et copiis maximeque virtute, in qua est praesidi, minime alterius indigeant, liberalis simi sint et beneficentissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 65:3)
non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione habent cognitam, disputabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 67:1)
haec enim est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 67:4)
atque ut huius, quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias fidelis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:2)
atque hoc quidem videre licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, imperio potestate prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:5)
amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse iucunda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 70:4)
constituendi autem sunt, qui sint in amicitia fines et quasi termini diligendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 72:1)
altera sententia est quae definit amicitiam pari- bus officiis ac voluntatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 74:1)
hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 74:2)
divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte ne plus reddat quam acceperit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 74:3)
neque enim verendum est ne quid excidat aut ne quid in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 74:4)
alius igitur finis verae amicitiae constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit, dixero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:4)
negabat ullam vocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius qui dixisset ita amare oportere ut si aliquando esset osurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:5)
qua re hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION