라틴어 문장 검색

nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 95:1)
quapropter in primis evitandus et in pueris praecipue magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum et sine humore ullo solum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 52:3)
ut, si iam cedendum est, impleat se declamator aliquando, dum sciat, ut quadrupedes, cum viridi pabulo distentae sunt, sanguinis detractione curantur et sic ad cibos viribus conservandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes, et quidquid humoris corrupti contraxerit, emittendum, si esse sanus ac robustus volet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 154:3)
nec incendit nisi ignis nec madescimus nisi humore nec res ulla dat alteri colorem quem non ipsa habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 101:1)
humor quoque vocem ut nimius impedit, ita consumptus destituit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 168:2)
illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime voci in illo a pueritia in adolescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt (nam est maior alias), sed propter humorem potius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 175:1)
tussire et exspuere crebro et ab imo pulmone pituitam trochleis adducere et oris humore proximos spargere et maiorem partem spiritus in loquendo per nares effundere, etiamsi non utique vocis sunt vitia, quia tamen propter vocem accidunt, potissimum huic loco subiiciantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 203:3)
Salutares admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, litteris mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae etiam si persanata non sunt, serpere desierunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 2:4)
Ulcus meum curo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 8:2)
His sermonibus et his similibus lenitur illa vis ulceris, quam opto mehercules mitigari et aut sanari aut stare et cum ipso senescere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 15:1)
Haec ulcera eum ipsis membris absciderat :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:6)
tunc et uruntur et in altum revocantur et digitos scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum ulcus verterunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 9:5)
Non timetur febris, podagra, ulcus malum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 58:4)
Nam ut ulcera ad levem tactum, deinde etiam ad suspicionem tactus condolescunt, ita animus adfectus minimis offenditur, adeo ut quosdam salutatio et epistula et oratio et interrogatio in litem evocent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:3)
Omnes inconsulti et improvidi sumus, omnes incerti, queruli, ambitiosi, - quid lenioribus verbis ulcus publicum abscondo ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 160:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION