라틴어 문장 검색

tum P. Sempronius Tuditanus tribunus militum, capi ergo mavoltis, inquit, ab avarissimo et crudelissimo hoste aestimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus Romanus civis sis an Latinus socius, ut ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 605:2)
tempus ac necessitas belli ac discrimen summae rerum faciebant ne quis aut in eam rem exemplum exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 124:1)
ne tyrannos ulciscendo quae odissent scelera ipsi imitarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 340:2)
et Romani more suo exercitum cum instruxissent, id modo hostium imitati sunt, ut inter legiones et ipsi patentes equiti relinquerent vias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 34:1)
an imitari inquit unus ex legatis Romanorum licentiam, an levitatem dicam, mavultis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 320:1)
cum vero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid, nisi ut temeritatem regis, effuse paulo ante secuti perculsos equites, imitaretur, profecisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 432:1)
imitarentur Antiochum in petenda pace, quem in bellum traxissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 93:4)
haec acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent iram eius petentes ut ignosceret pro libertate loquentibus et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 283:1)
militum magis in hoc universique populi Romani fama agitur, primum ne invidiae et ingrati animi adversus clarissimum quemque civem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem lacerantem invidia principes suos videatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 458:2)
Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1210)
Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 1148)
Ecastor equidem te certo heri advenientem ilico, et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul, mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2138)
Opus mi est istuc exquisito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2319)
nunc exquire.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2355)
nunc domum ibo atque ex uxore hanc rem pergam exquirere, quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION