라틴어 문장 검색

Illa autem altera argumentatio quasi retro et contra prius sumit quae vult eaque confirmat, deinde id quod proponendum fruit permotis animis iacit ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 2:4)
C. Extrema tibi restat pars orationis quae posita in perorando est, de qua sane velim audire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 1:1)
C. Quoniam et de ipso oratore et de oratione dixisti, expone eum mihi nunc quem ex tribus extremum pro- posuisti quaestionis locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 1:1)
Ita- que in his causis eadem et prima quaestio et disceptatio extrema est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 1:13)
alteri, si plane causam redarguendo explicarit, enumeratione, ut quidque diluerit, et miseratione ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 4:4)
Nostra vero aetas cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, sed iam evanescentem vetustate, non modo eam coloribus eisdem, quibus fuerat, renovare neglexit, sed ne id quidem curavit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta servaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:1)
nec enim silentio tanti motus incitari possunt, et natura fert, ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 2:4)
a qua non veri simile est, cum ceterae partes aetatis bene discriptae sint, extremum actum tamquam au inerti poeta esse neglectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 7:2)
sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et, tamquam in arborum bacis terraeque fructibus, maturitate tempestiva quasi vietum et caducum, quod ferendum est molliter sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 7:3)
aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis, quamquam id quidem maximum est, verum etiam quia conscientia bene actae vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 12:1)
Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus iura civibus praescribebantur, quorum usque ad extremum spiritum est provecta prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:8)
ego L. Metellum memini puer, qui, cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 39:2)
ergo in hac vita M'. Curius, cum de Samnitibus, de Sabinis, de Pyrrho triumphavisset, consumpsit extremum tempus aetatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 71:3)
atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 77:4)
non cani nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior actas fructus capit auctoritatis extremos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 80:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION