라틴어 문장 검색

Rursus autem, ne omnes physici inrideant nos, si dicamus quicquam fieri sine causa, distinguendum est et ita dicendum, ipsius individui hanc esse naturam, ut pondere et gravitate moveatur, eamque ipsam esse causam, cur ita feratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 37:1)
Quod cum ita sit, quid est, cur non omnis pronuntiatio aut vera aut falsa sit, nisi concesserimus fato fieri, quaecumque fiant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 38:1)
Quia futura vera, inquit, non possunt esse ea, quae causas, cur futura sint, non habent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 38:2)
Ergo nec de Oedipode potuisse Apollinem praedicere nullis in rerum natura causis praepositis, cur ab eo patrem interfici necesse esset, nec quicquam eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 48:6)
Itaque non sic causa intellegi debet, ut, quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed quod cuique efficienter antecedat, nec, quod in campum descenderim, id fuisse causae, cur pila luderem, nec Hecubam causam interitus fuisse Troianis, quod Alexandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni, quod Clytaemnestram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 50:3)
Hoc enim modo viator quoque bene vestitus causa grassatori fuisse dicetur, cur ab eo spoliaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 50:4)
sin omnibus, quaecumque fiunt, veri simile est causam antecedere, quid adferri poterit, cur non omnia fato fieri fatendum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 63:3)
Primum cur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:3)
aut cur minimo declinent intervallo, maiore non?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:7)
aut cur declinent uno minimo, non declinent duobus aut tribus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:8)
Nam neque extrinsecus inpulsam atomum loco moveri et declinare dicis, neque in illo inani, per quod feratur atomus, quicquam fuisse causae, cur ea non e regione ferretur, nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est, quam ob rem naturalem motum sui ponderis non teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 68:2)
in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 6:2)
si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab iis, quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis, quae et splendide dicta sint neque sint conversa de Graecis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 8:2)
nam si dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos quidem Graecos est cur tam multos legant, quam legendi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 8:3)
quodsi Graeci leguntur a Graecis isdem de rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non legantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION