라틴어 문장 검색

refecto exercitu cum hoste congressus, haud dubia spe sua militumque, ita fudit fugavitque Samnites, ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum dictatore fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 515:1)
eques extemplo insecutus ita institit agmini ut, lucesceret, proelio abstineret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 538:1)
proinde, cum rerum humanarum maximum momentum sit, quam propitiis rem, quam adversis agant dis, pro certo habete priora bella adversus deos magis quam homines gessisse, hoc quod instat ducibus ipsis dis gesturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 12:1)
quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 93:1)
en unquam futurum ut congredi armatis cum Samnite liceat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 145:2)
distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 174:1)
ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras quibus se paulo ante texerant palati atque inermes fuga repetebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 446:1)
cum comitia consularia instarent, fama exorta Etruscos Samnitesque ingentes conscribere exercitus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 156:2)
instare inde consules, ut absentibus iis pugnaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 381:2)
tertiae deinde legionis subsequi principes, et qua turbatum agmen hostium viderent impetu equitum, instare ac territos caedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 418:3)
neutris animus est ad pugnandum, diversique integri atque intacti abissent, ni cedenti instaturum alterum timuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 513:1)
non virtus solum consulis sed fors etiam adiuvit, quod non institerunt Samnites spatiumque circumagendi signa vertendique aciem a castris in hostem fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 519:2)
instare Romanus a cornu utroque, a media acie, et caedere deorum hominumque attonitos metu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 598:1)
instant Volumnius et Scipio et perculsos sternunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 603:4)
itaque cum longinqua a domo instet militia incertumque sit quando domos vestras et quae cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere volt, commeatum do.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 207:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION