라틴어 문장 검색

eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit, oppidaque omnia maritima, quae in Graeciam versa erant, praesidiis firmavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 260:1)
inde littora legens cum ad propinquum castris hostium promunturium venisset, egressus callibus notis nocte Pleias pervenit et sopitis vigilibus ut in nullo propinquo metu ignem casis ab omni parte castrorum iniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 302:1)
eas cum sexcentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, ut inde, cum pedestres copias appropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem traiceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 446:2)
eo miserunt qui orarent Eretrienses Carystiosque, ut et suarum fortunarum in eadem insula geniti misererentur et Romanam societatem respicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 453:1)
imbrum primo insulam tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 512:1)
id primum eos pro amicis facturos, si insula excedant atque abeant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 547:2)
Romani milites, quingenti ferme et ipsi, cum iam Menippus castra ante Salganea ad Hermaeum, qua transitus ex Boeotia in Euboeam insulam est, haberet, venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 593:1)
cum id, quod caput erat Euboeae, teneret rex, ne ceterae quidem insulae eius urbes imperium abnuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 606:1)
magnoque principio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunae urbes in suam dicionem venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 606:2)
per eosdem dies A. Atilius praefectus Romanae classis magnos regios commeatus iam fretum, quod ad Andrum insulam est, praetervectos excepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 251:1)
ibi de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulavit, ut restitueretur Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 364:2)
Amynander Philippum Megalopolitanum insulae praefecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 366:1)
is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 368:1)
omissa contentione vocis vultusque si utilem inquit possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, auctor essem senatui populoque Romano ut vos habere sinerent ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 372:2)
speculatorias naves ad omnia exploranda circa insulas dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 466:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION