라틴어 문장 검색

Subiecta semper invidiae felicitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S24)
Grave praeiudicium est, quod iudicium non habet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 194)
Invidiam ferre aut fortis aut felix potest.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 246)
Invidia loquitur quod subest, non quod videt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 263)
Nam etsi nullos inimicos tibi faciat iniuria, multos tamen facit invidia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 388)
Scis, quid est invidia? dolor animi est ex alienis commodis.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 693)
Ceterum inauditam si damnent, praeter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes audire quod auditum damnare non possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 3:1)
Si bonum invenero esse quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praeiudicio prohibere me non potest quod, si malum esset, iure prohiberet?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 4:3)
Potuimus et inermes nec rebelles, sed tantummodo discordes solius divortii invidia adversus vos dimicasse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 6:1)
Nam et iudicatur magno cum pondere, ut apud certos de dei conspectu, summumque futuri iudicii praeiudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis et conventus et omnis sancti commercii relegetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:4)
nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:2)
ebrietati, animositati, litigio, contentioni, inuidiae, ceterisque huiusmodi facinoribus sua colla, abiecto leui iugo Christi, subdentes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.11)
Quod mira diuinae constat factum dispensatione pietatis, ut quoniam gens illa, quam nouerat scientiam diuinae cognitionis libenter ac sine inuidia populis Anglorum communicare curauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:2)
In illis inuidia est:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 35)
Nil opus inuidia est, procul absit gloria uulgi:
(티불루스, Elegiae, 3권, Incerti Auctoris7)

SEARCH

MENU NAVIGATION